Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.26 Cic. Acad. Pos. 1.28 () >>Cic. Acad. Pos. 1.32

1.27Sed subiectam putant [Note] omnibus sine ulla specie atque carentem omni illa qualitate (faciamus enim tractando usitatius hoc verbum et tritius) materiam quandam, ex qua omnia expressa atque effecta [Note] sint, quae tota omnia accipere possit [Note] omnibusque modis mutari [Note] atque ex omni parte eoque [Note] etiam interire, non in nihilum sed in suas partes, quae infinite secari ac dividi possint, cum sit nihil omnino in rerum natura minimum quod dividi nequeat. quae autem moveantur omnia intervallis moveri, quae intervalla item infinite dividi possint. 1.28et cum ita moveatur illa vis quam qualitatem esse diximus, et cum sic ultro citroque [Note] versetur, et materiam ipsam totam [Note] penitus commutari putant et illa effici quae appellant qualia; e quibus in [Note] omni natura cohaerente [Note] et continuata cum omnibus suis partibus unum [Note] effectum esse mundum, extra quem nulla pars materiae [Note] sit nullumque corpus. Partis autem esse mundi omnia quae insint in eo, quae natura sentiente teneantur, in qua

-- --

ratio perfecta insit, quae sit eadem sempiterna (nihil enim valentius esse a quo intereat); 1.29quam vim animum esse dicunt mundi, eandemque esse [Note] mentem sapientiamque perfectam, quem deum appellant, omniumque rerum quae sunt [Note] ei subiectae quasi prudentiam [Note] quandam procurantem caelestia maxime, deinde in terris ea quae pertineant [Note] ad homines; quam interdum eandem necessitatem appellant, quia nihil aliter possit atque ab ea constitutum sit, inter<dum> [Note] * * * quasi fatalem et immutabilem continuationem ordinis sempiterni, non [Note] numquam quidem [Note] eandem fortunam, quod efficiat multa improvisa et [Note] necopinata nobis propter obscuritatem ignorationemque causarum. [Note]

ch. 8



Cicero, Academica (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Acad. Pos.].
<<Cic. Acad. Pos. 1.26 Cic. Acad. Pos. 1.28 () >>Cic. Acad. Pos. 1.32

Powered by PhiloLogic